- HOORNBEEK Johannes
- HOORNBEEK JohannesHarlemo Batavus, Theologiae Ultraiecti Prof. eiusdemque Eccl. Pastor, A. C. 1645. dein Cathedram Theologicam et Pastoratum Eccl. Belgicae nactus est, Lugd. Batav. A. C. 1653. Linguas novit, praeter vernaculam, Germanicamque, Anglicam, Gallicam, Italicam: Latinam, Graecam, Hebtaicam, Syriacam, et Rabbinicam: Arabicae et Hispanicae rudimenta attigit. Philosophiam tenuit, quantum Theologo opus est, Iurisprudentiam degustavit, Medicinam infelici experientiâ didicit, ob morbos frequentes: Historiam, sacram praesertim, multum excoluit, et ad Theologiam mirifice applicuit, Oratoriam perspectam habuit, in Theologia vero principatum obtinuit. Libros scripsit plurimos, Exegeticos, Didascalicos, Polomicos, Practicos et Historicos: in quibus eminet Summa Controversiarum Religionis, Tom. II. Ex reliquis sunt, Apologia pro. Ecclesia Christiana, de Convincendis et convertendis Iudaeis, De Bulla Urbani VIII. Examen Bullae Papalis Innoc. X. De praecepto Decalogi IV. De Independentismo, Socinianismus confutatus, Institutiones Theologicae, De modo conscribendae Historiae Reformationis, De Conversione Indorum et Gentilium etc. Obiit A. C. 1666. Aet. 58. praeter dicta, insigni corporis formâ conspicuus. Vita eius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.